monumenta.ch > Plinius > sectio 127 > 1 > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 1, 5
Ideo non resurgunt impii in iudicio: ideo scilicet, quia tanquam pulvis proiiciuntur a facie terrae. Et bene hoc eis dixit auferri quod superbi ambiunt, id est ut iudicent, ut hoc ipsum planius dictum intelligatur sequenti sententia: Neque peccatores in consilio iustorum. Solet enim hoc modo repeti planius quod superius dicitur, ut peccatores intelligantur impii; et quod supra dictum est in iudicio, hic dictum sit in consilio iustorum. Aut certe si aliud sunt impii, aliud peccatores; ut quanquam omnis impius peccator sit, non tamen omnis peccator sit impius. Impii non resurgunt in iudicio: id est, resurgent quidem, sed non ut iudicentur, quia iam poenis certissimis destinati sunt; peccatores autem non resurgunt in consilio iustorum, id est ut iudicent, sed forte ut iudicentur, ut de his dictum sit: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit: si cuius opus manserit, mercedem accipiet: si cuius autem opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem .